LXXXVI
Festinata sui gemeret quod fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens,
Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
5Respexitque suam quae stabat proxima fratri
Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
Numina cum videas duris obnoxia fatis,
10Invidia possis exonerare deos.'