XXVII
Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
Testis maternae nata pudicitiae.
5Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
Et potius plenos aere relinque cados.
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
10Possunt et patres vivere, crede mihi.