XI
Nomen cum violis rosisque natum,
Quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
Quod nidos olet alitis superbae;
5Nomen nectare dulcius beato,
Quo mallet Cybeles puer vocari
Et qui pocula temperat Tonanti,
Quod si Parrhasia sones in aula,
Respondent Veneres Cupidinesque;
10Nomen nobile, molle, delicatum
Versu dicere non rudi volebam:
Sed tu syllaba contumax rebellas.
Dicunt Eiarinon tamen poetae,
Sed Graeci, quibus est nihil negatum
15Et quos Ἆρες Ἄρες decet sonare:
Nobis non licet esse tam disertis,
Qui Musas colimus severiores.