L
Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
5Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.