LXXXVIII
Nulla remisisti parvo pro munere dona,
Et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
5Antipolitani nec quae de sanguine thynni
Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
Dicere te posses ut meminisse mei?
Decipies alios verbis voltuque benigno,
10Nam mihi iam notus dissimulator eris.