XLVI
Exigis a nobis operam sine fine togatam:
Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
5In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
Invalidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
10Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
Quidquid libertus, Candide, non poterit.