previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44.quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, [2?] vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum pro patria1 tum ob iram iustissimam pugnaturos. [3] inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam tanto audacius [p. 130] fortiusque pugnaturi quam hostis quanto maior spes,2 maior est animus inferentis vim quam arcentis. [4] accendit praeterea et stimulat animos dolor iniuria indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. [5] crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum3 quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque quos non excedamus; neque eos quos statuit terminos observat. [6] ' Ne transieris Hiberum! ne quid rei tibi sit cum Saguntinis!' at liberum est Saguntum.4 'Nusquam te vestigio moveris!' [7] parum est quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti?5 adimis etiam Hispanias? et inde si decessero,6 in Africam transcendes? transcendes dico?7 duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam8 nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. [8] illis timidis et ignavis esse licet qui respectum habent, quos sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve9 certa desperatione abruptis aut [p. 132] vincere aut, si Fortuna dubitabit, in proelio potius10 quam in fuga mortem oppetere. [9] si hoc bene fixum omnibus, si destinatum11 animo est, iterum dicam, vicistis; nullum contemptu mortis telum12 ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.”

1 pro patria weissenbrn: patriam P: ob patriamς.

2 A.U.C. 536

3 bellum, cum ς:bellum P.

4 at liberum est Saguntum krauss (chap. ii. §7): ad Hiberum est Saguntum P.

5 Sardiniam ademisti? heerwagen: Sardiniam P.

6 Et inde si decessero H. J. Mueller: et si inde cessero ς: inde cessero P.

7 Transcendes dico? Luchs: transcendisse autem dico P.

8 usquam edd.: umquam P.

9 mortemve wesenberg (Madvig): mortemque P.

10 A.U.C. 536

11 si destinatum animo heerwagen: destinatum in animo P.

12 contemptu mortis telum Stroth: contemptum P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: