This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam
adventum.
[2]
post vastitatem eo bello factam vix pars
dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat,
extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx erat
procul eis, quae habitabantur.
[3]
sex milia aberat ab
urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniae
Iunonis, sanctum omnibus circa populis.
[4]
lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta
in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae
pecus pascebatur sine ullo pastore;
[5]
separatimque greges
sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
[6]
magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque
inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque
templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit.
[7]
ac
miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus
locis. fama est aram esse in vestibulo templi, cuius
cinerem nullus umquam moveat ventus.
[8]
sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in
agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea
et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio
Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.
[9]
ea tum arce
satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe
sua.
[10]
postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem
viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium
inplorant.
[11]
is his condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo
deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac
desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem
praeter Aristomachum movit.
[12]
morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus,
mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.
[13]
Aristomachus unus quando nec suadendo ad deditionem
[p. 185]
satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem.
[14]
Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem
intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur
nec ultima experiri vellent.
[15]
iam hoc ut sibi liceret,
impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum
legatis. ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt.
[16]
Locros omnis multitudo abeunt.—in Apulia ne hiems quidem quieta
inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat.
[17]
inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate
huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

