Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here


1.

Sedes summa Dei, prout est exemplar amoris
- nam res ex nicchilo cunctas in amore creavit -
Sic regimen regum, sic est etiam soliorum,
Iudicii lux clara tenens moderamina veri,
5De quo fons manat mare gignens unde lavatur
Mundus, et omnis habet alimentum natio; sedes
Sunt alie matris sancte celique figure.
Harum vel generum fragilis farrago libelli
Est huius. Tronis residens celestibus isti
10Rorem dignetur aspergere, cuius ab arce
Omne bonum manare datur fructusque operumque.


2.

Astitit, effingens faciem, cathedralis ymago
Quedam (sic recolo) qua canus crine sedebat
Et barba niveaque senex cum veste, set ore
Flammifero. Sic visa loqui, sic ferre querelas:
5- Cur ego tot silui, tot temporibusque vacavi
Et mea iura viri calcant, quibus ipsa noverca
Italie sedes meruit fore? Promovet illa
Degeneres pietate velut natosque coronat.
Mox, ubi sublimes speculantur sedis ovile
10Pastoris virgam divino velle timore
Ferre, tument pompis impinguatique reflectunt
In promotores quod lamentabile coram
Est calces, ridentque capud venerabile Romam
Orbis, et in verbis deludunt dico dolosis.
15"Respice nunc, fili" - sic fari visaque sedes -
Mox micchi tres dominos vidisti nonne sedentes
Exuriente, siti torrenti, deficiente
Ac languente, feris spoliata sepe tyrannis,
Carcere predonum posita? Quis de tribus urbe
20Unus adhuc, nisi fors simulans, compassus amaris
Est Rome curis, quis dixit "Eamus, ovilis
Vox quia languentis queritur presensque requirit
Officium medicumque suum?" Scio quid properatur,
Fallaci quid iure more iam sentio motum:
25Iudicis etterni iam pro mercede furorem.
"Urbs mea - Christus ait - sacro de sanguine fuso
Martiribus sacrata, iacet velut orba relicta:
Urbs mea, Roma, caret nunc lumine frontis utroque,
Urbs mea querit opem, lumen longeque moratur
30Dextrum, nec patitur quod cedat tetra sinistri
Nox. Eat ipse citus nunc absque vicarius ulla
(Mando) mora; semper nocuit dilatio quando
Auxilii re languor eget, vel porta parata.
Mando citus pergat nunc absque pavoris inanis,
35Mando, mora: Petrus cruce non dubitavit in Urbe
Ipse mori, modo sede timent hii delitiosi
Quos sic ditavi, quos ad mea sceptra locavi,
In Roma residere mea, que libera colla
Semper habet, quam regna timent ex nomine solo,
40Nec placet antiqua servos iuga vilia flentes
Libertate frui. Tecum pecus istud iniqua
Prorsus avaritia vindictam <iam> micchi reddam
Ultor ego. Statuunt contra mea legis inique
Iussa sue, plebeia secus nunc castra sequentes.
45Signa fuge nullos unquam latura triumphos,
O proba militia fugiens mea proicit arma!
Consulibus dabo quippe suis. Audite ruborem,
Christicole, sperate fide, servetis amorem
Pro vestra qui Marte ducis pugnare salute
50Et voluit vicitque ferum crucis arte draconem
Non pia frangatur exemplis tempore virtus
Turpibus hoc modico: modicum sperate, beati
Mox eritis; Rome reddetur gloria, quantum-
Cumque gerant hostes ostacula perfida vestri".
55Sic ego nuper eum sedes audisse recordor
In trono cernendo suo, mea mitis ymago.
Ad lamenta querens redeo mea: cur cathedralis
Vilet ymago domus, fusoque cruore sacratis
Cultus abest stationis, habet nec candor honorem
60Virgineus? Nusquam fit confessoribus Urbis
Nunc honor aut solite laudis reverentia digna.
Non absente sonat populus pastore fidelis
Letanti cum voce, dolet vacuamque videre
Suspirat Romam, quam vidit plebe frequentem
65Et saltem replere aliquas, si non datur ultra,
Gente proba Christi regiones: sicne superbe
Spernunt quam similem micchi rex formavit et horrent?
Qui spernunt illam, me spernunt, atque sedentem
In trono sprevere meo qui condidit ipsam.
70Scribe quidem - mox tronus ait - nunc visa, deinde
Regi cuncta meo referes conscripta Roberto,
Italie genito, docto invictoque fideli,
Promerito mundus quod haberet eumque monarcham
Imperiumque hominum, sua nam mage proxima sedes
75Et regnum graviora gerit certamina mentis
Et curas: tot sunt nova provenientia casu.


3a.

Hah, Deus, en fari nequeo sine te meditari:
Ergo precor nosse, sicut das, optime, posse,
Deque tuo trono concedas dicere dono.
Gloria, laus et honor tibi sit, quam dicere conor.
5Vera loqui dones, dicam si lucida pones.
Sicut das esse, da nulli propter obesse:
Hec ea verba Pater, ac impetret hoc pia Mater.


3b.

Celis o grati sancti iam sede locati,
Queso, rogate, sati de semine dante, beati
Gratia quod prebet, que nulli debita debet,
Vos quia divinam personam cernere trinam
5Credo deitatem solam simul et bonitatem.
Est, prout oretis pro me, decus hocque iuvetis;
Vestrum nam cupitis opus hoc sine flamine litis.


3c.

Sedis ymago Dei simplex et norma diei,
Dic vice, queso, mei divine fas faciei:
Postquam primus homo, gustato crimine pomo,
Nos genus humanum fecit de sorde profanum,
5Et dum sordemus nunquam bona vera videmus,
Nos infecta caro permictit cernere raro
Per speculum puram veri tectique figuram.
Dic tu nunc, sedes, quam celica continet edes,
Fac ego nunc essem quam poscis noscere messem.
10"In me maiestas sedet et virtutis honestas,
Summum quippe bonum vivens et vivere donum
Donans, ipse sator Deus omnipotensque creator
Rerum cunctarum, pastor, dux, rex animarum".


3d.

Fons Deus est lucis que monstrat iterque caducis,
Spemque metu pressis et vires pondere fessis.
Esse Dei cernunt humiles qui culmina spernunt,
Nec sunt elati mundo vitiisque rotati.
5Mox, cum purgati sunt celi sede locati
Angelici cetus facie, qua vivere letus
Quisque potest horum, cernunt fontemque bonorum
Ad faciem, manat de quo quod corpora sanat
Ac animas mundat de quo vel quicquid habundat:
10Exit virtutis ros ac alimenta salutis.
Hac rerum vita vivunt animalia trita.
Hec sunt esse Dei fera crimina: plebs aciei
Hostilis, claudens animam, ne sit nimis audens,
Carcere terreno, multa formidine pleno.


3e.

Credant heredes - inquit tunc celica sedes -
Hac a parte cadunt nimio qui pondere vadunt:
Milia stulta decem cupientia volvere fecem.
Divus flans ignis, Deus est hic lumine dignis:
5Cuncta movet stabilis Deus est iuvenisque senilis
Qui non mutatur, opus omne per huncque rotatur;
Dat vitam rebus, per quem fert lumina Phebus:
Ista labuntur quibus haud adversa feruntur.
Pacifice mille sic cessit tempore Sille.
10Hec sedes censet ne quisquam noxia penset.


3f.

Detur ut alma salus, hec regi signa Roberto,
Sunt hic, et malus ratis eius stet sibi certo
Ad memorem curam, sic designando figuram.


3g.

Ut recolant sedem quam Petri fixit et edem
Ecclesie, signa solio stant ista benigna
Divino, laudem que dent sternentia fraudem.


3h.

Iudicis ante pedes cuius stat subdita sedes
Reges curvantur cunctique viri venerantur
Et, genibus flexi, qui non sunt crimine nexi
Aut heresumque neci non sunt habiti neque ceci;
5Nec bonitate carent eius sibi qui bene parent.
Exemplar generans, ut quilibet, agmina sperans
Celica luce mera, corpus domet arte severa,
Armet tam festis animam quam rebus honestis:
Elatos celo deiecit eo quoque telo.
10Turgida corda viri censet reprimendo feriri.
Hec humiles donis invitat dans rationis.
Dogma pium lentis rapitur, polus a violentis,
Corde datur mundis videant ut tecta profundi.
Celis, atque Deum capientes Marte tropheum,
15Post figunt gumphum qui carpit fine triumphum.


3i.

Hic oriendo fides surgit, quam sive relides
Aut ipsam rides, operum non robore fides.
Spes hic certa boni firmatur que rationi
Heret, dum fatur quod vera lege probatur.
5Nascitur hinc carus qui fervet amor, nec amarus
Est cuiquam certe, quia cunctos zelat aperte.
Stant infelici pressura post inimici:
Qui vincit bellum calcat de iure scabellum.


4.

Nunc precor audiri: sapientia diva propinat
Que loquar: ipsa sinat fari verbisque poliri.
Res ego narrabo que sentio, nunc sua sedes
Cuius vult edes. Que dogmata mira parabo!
5Quamvis describi nequeat divina potestas,
Vel sua maiestas, possunt signacula scribi.
Deficit indago cupiens reperire medullam
Vel credens ullam vidisse Dei vel ymago:
Nam licet ex certis causis sua picta figura
10Cernitur et pura fidei ratione repertis,
Non tamen est factor rerum Deus esse putandus,
Et formis dandus humanis previus actor.
Ipse Deus tali non est spectabilis arte
Formarum parte quanquam, nec ymagine quali.
15Aures mortales se fors sentire fatentur,
Aut nares rentur olfatu, vel fore quales
Dentes gustasse censentur in ore sapores,
Vel similes mores quos forte manus inarasse.
Non Deus est aliqua mortalis ymagine mensus
20Aut hominum census trutina, que fallit iniqua
Hec repeto, repetam varie, dictante magistra,
Cuius sunt sistra summam penetrantia metam.
Sunt nunc doctores qui se nescire videntur
Et quod scructentur celi res interiores
25Se censent; errant aliqui fulgore superbi
Non veri verbi gustu. Tenebras, rogo, verrant!
Inflat scriptura, quam non cepere benigne;
Hec non indigne recipi vult sacra figura;
Hoc sacramentum divine vult pietatis
30Summi purgatis fore proque salute retentum,
Non habitare volens in corpore crimine presso,
Et rectis fesso studiis consistere nolens.
Eligit hoc humiles mundo cordisque nitore
Pollentes, ore non vano, non pueriles,
35Non fictos, duplices, falsos et mente dolosos,
Set vult formosos animabus. Quid sibi dices,
Tu qui vis, credens, hominum temptare supernam
Luminis etternam lucem? Te crimine ledens,
Excludis lumen mentis, genitam bonitatis
40Dotem, quam gratis donavit sistere numen.
Hec loquor insanis, ut nolint vivere stulte,
Cum possunt culte vel se purgare. Profanis
Dat spatium pietas, pereant ut crimina dira
Luce Dei mira, qua fit reparabilis etas.
45Ergo Deus totis optabilis est et amandus
Viribus, ornandus cum laudibus undique motis,
Eius maiestas, virtus, sapientia, numen,
Gloria, fons, flumen bonitatis et omnis honestas.
Primum, non visus mortalibus, ille supernus
50Nunc ferat etternus que fons sibi dat Paradisus,
Nec secreta Dei, sibi que sunt cognita soli,
Terrene moli presummat ferre diei.
Ipse dies lucis Deus est, nec pondere tangi
Debet, quod frangi solet ex errore caducis.
55Hec Paradisus habet, que cor nequit ecce putare:
Dicat is et quare sua nunquam gloria tabet.
"En ego" tunc inquit Paradisus, nobilis edes,
Vera Dei sedes, ubi non te sancta relinquit
Absque suis donis, docet ut speculum rationis,
60Plenum nempe bonis doctrinis, lumen agonis
Cum quo pugnare debent qui numen amare
Rite sciunt care bonitatis seque piare -
"Sum regnum plenum dapibus, vitalis amenum
Lucis, vita senum requies etternaque, frenum
65Imperium morum, qui gaudia servo bonorum,
Quem Factor florum replevit fructibus horum,
Ortus virtutum, pratum bona pascua tutum,
Cellaque plena mero dulcoris, lumine vero:
Nil plus vel quero vel prestolor fore sero.
70Hec micchi donavit qui me, qui cuncta creavit,
Qui quos salvavit et me super astra locavit:
Perpetis etatem regni dedit et bonitatem,
Nec dedit estatem mutandam, set paritatem
His quibus est esse quod non valet inde deesse.
75Non tamen in donis equavit eas rationis
Aut in personis animarum. Ius dictionis
Est quibus indago veri que sunt, et ymago
Vite farrago crescendi facta propago".


5a.

Sum quia pictura Paradisi facta figura
Etterni, dico quod prosint hec inimico,
Si vult salvari, si vult sapiensque probari.
Non tamen ingratis valeo, nec sum reprobatis
5Utilis: ergo satis placeo cum pace locatis.
Non huc ignari veniunt diri vel avari,
Nam mea natura non vult nisi corpora pura,
Et fore postico Dominus letatur aprico.
Vult fecit quales homines is vivere tales,
10Non vult rivales, non ut lupus exitiales.
Ambo rogando Deum faciunt in fine tropheum,
Ambo nec oblique: Deus est qui regnat ubique.


5b.

Gratia precedens rerum largissima datrix,
Sicut lux edens, cunctarum prima creatrix.


5c.

Exemplum superi Paradisi defero veri,
Pomis sum plenus, ego sum spatiosus, amenus:
Est tamen inmensus is, sum metis ego census.


5d.

Iudicis etterni vox per quam singula cerni
Debent, sic inquit prope, mundum quando relinquit:
"Gratia stat vere, quam sic volo nempe manere,
Donec finire mundum volo iure venire,
5Donec sit finis mundo labente ruinis".
Vivimus invisi dapibus saturi Paradisi:
Non hec oramus, set ubique Deum quod amamus
Numen, qui lumen dat cunctis datque cacumen,


5e.

Gratia lexque sequens que docet optima iussa
Per que culpa frequens est penis iure recussa,


5f.

Raptus nam placui deitati iusta volendo,
Sicque diuque fui, divinum velle colendo.
Henoc cur placui? Non est acceptio nostro
Hec Domino, volui bene vivere ius sine rostro.


5g.

O fera que mortem cum nube scientia tristi
Humano sortem generi miseramque dedisti.


5h.

Est comes hec operum sotialis, amica fidelis:
Hec dat opus verum, quia collocat agmina celis.


5i.

Ecce en hic Helyam qui sum portatus ab igne
Currus, Messiam predixi surgere digne.


5l.

Arbor fit mortis prave gustatio sortis,
Post hec, fit fortis ut robur in orbe cohortis.


5m.

Hoc pomum vite manet hic sine crimine, lite
Et sine sorde, dator vite, vite generator,
Vite salvator, vite primum reparator:
In medium visum, cognoscimus hic Paradisum.


5n.

Hoc plenum roris fertur bonitate saporis.


6.

O devoti atque noti Deo, qui, est veritas,
Amatores, servatores eius, qui est karitas,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: