previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X.

Ut papa Bonifatius eundem regem missis litteris sit hortatus ad fidem.


QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista est forma:

Exemplar epistulae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae ecclesiae Bonifatii directae uiro glorioso Æduino regi Anglorum.

Letter of Boniface to Edwin.
Uiro glorioso Aeduino regi Anglorum, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.

Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat; quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit; ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur. Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio,

cf. Gen. i. 27; ii. 7.
et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua
Mal. i. 11.
Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit; cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur. Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.

Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam conicimus cognouisse. Eius ergo mirabile donum et in uobis certa spe, caelesti longanimitate conferri confidimus; cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus. Unde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus; quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.

Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur:Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos

Ps. xcv. 5. Ps. cxiii. 5-8.
fecit.Et iterum:Oculos habent, et non uident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis.Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.

Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis; dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.

Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant; quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis,

cf. Ioh. iii. 5.
per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.

Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: