previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IV.

Quando gens Pictorum fidem Christi perceperit.


SIQUIDEM anno incarnationis dominicae DoLXoVo,
Mission of Columba to the northern Picts, A. D. 565
quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo
Conversion of the southern Picts by Nynias.
uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus; cuius sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens, uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brettonibus more fecerit.

Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit; unde et praefatam insulam ab eis

Grant of Iona to Columba.
in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret.

Constitution of Iona.
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi. Uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione insignes; in tempore quidem summae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiae decreta porrexerat; tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. Permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicae incarnationis DCCXV per annos CL.

Egbert converts the monks to the true Easter.
At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati; quem tamen et antea non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta
Phil. iii. 15.
promissum apostoli dicentis: ‘Et siquid aliter sapitis, et hoc quoque uobis Deus reuelabit.’ De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
565 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: