previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII.

Ut Australes Saxones episcopos acceperint Eadberctum et Eallan, Occidentales Danihelem et Aldhelmum; et de scriptis eiusdem Aldhelmi.


Death of Aldfrid; succession of Osred, A. D. 705.
ANNO dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis
Death of Hædde, Bishop of the West Saxons.
XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

Division of the West Saxon diocese.
Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique
Works of Aldhelm.
Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quodMaildufi urbemnuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.

Quibus episcopatum administrantibus statutum est

Eadbert first bishop of the South Saxons.
synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selæseu; quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
705 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: