previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X.

Ut puluis loci illius contra ignem ualuerit.


Another miracle.
EODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur; et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente conuiuae terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta ergo domu flammis, posta solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: