Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. et senatui nimis atrox visa sententia
est, et plebem ira prope armavit: fame se iam
sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn.
Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis
Romanae satisfiat. eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat.
[2]
in exeuntem
e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni
diem dixissent. ibi ira est suppressa; se iudicem
[p. 334]
quisque, se dominum vitae necisque inimici factum1 videbat.
[3]
contemptim primo Marcius audiebat minas
tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. sed adeo
infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.
[4]
restiterunt tamen adversae
invidiae2 usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.
[5]
universi deinde
processere—quidquid erat patrum, reos diceres—
precibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum
senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
[6]
ipse cum die dicta non adesset,
perseveratum in ira est. damnatus absens in Volscos
exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum
spiritus gerens. venientem Volsci benigne excepere
benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos
eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae
percipiebantur.3 4 hospitio utebatur Atti Tulli. longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum [p. 336] ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano5
[7]
bello.
[8]
haud facile credebant plebem suam impelli posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.