Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. timor inde patres incessit ne, si dimissus
exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque
fierent. itaque, quamquam per dictatorem dilectus
habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba
iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam
[p. 322]
renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones1 iussere.
[2]
quo facto maturata est seditio. et primo
agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur
sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem
exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in
Sacrum montem secessisse—trans Anienem amnem
est,
[3]
tria ab urbe milia passuum; ea frequentior fama
est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse;
[4]
—ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi
necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies
neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
[5]
pavor
ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta ab suis plebes violentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti
manere eam an abire mallent.
[6]
quamdiu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? quid
futurum deinde, si quod externum interim bellum
exsistat?
[7]
nullam profecto nisi in concordia civium
spem reliquam ducere; eam per aequa per iniqua
reconciliandam civitati esse.
[8]
placuit igitur oratorem
ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum
virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. is
intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido
modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:
[9]
tempore
[p. 324]
quo in homine non, ut nunc, omnia in unum2 consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium
suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura
suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
[10]
conspirasse inde ne manus ad os cibum
ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae
acciperent conficerent.3 hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus
ad extremam tabem venisse.
[11]
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis
ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis
partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter
in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
[12]
comparando hinc quam intestina corporis seditio similis
esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.