previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. quam1 ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, [2] ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et2 impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. [3] fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum [4?] compositus, pleraque apud multitudinem aut ut3 per nocturnas visa4 species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. [5] ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. [6] hic mos, quem5 per omnem vitam servabat,6 seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, [7] rettulitque famam in Alexandro Magno prius volgatam, et vanitate et [p. 74] fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum,7 et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. [8] his miraculis numquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. [9] multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

[10] ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania habebat quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant,decem milia militum et mille8 equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. [11] ita cum triginta navium classeomnes autem quinqueremes erantostiis9 Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et10 Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graecaoriundi et ipsi a Phocaea suntcopias exposuit. [12] inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorumetenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderanthabuit. [13] naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae [p. 76] officii causa ab domo prosecutae fuerant. [14] responsa11 inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum fides.

1 Quam M?AY Aldus: qua vi PC?R1: qua. pxCxRM: quod AJKz.

2 et AJK Aldus: om. P(3).

3 ut Duker, Weissenborn: om. P(1)JK.

4 visa P(1)JK Eds., Conway: visas Fabri, Weissenborn, Luchs, Riemann.

5 quem Weissenborn: qui Aldus: om. P(1)JK, Conway.

6 servabat PCR: servabatur MBDAJKz Aldus: servatus C2x Gronovius, Conway.

7 A.U.C. 543

8 mille asJK Aldus: om. P(3), space being left in P for numeral (∞).

9 ostiis PRM: hostiis CBDAJK: ab ostiis wesenberg.

10 -que et A3JK: neque P(3): -que CxM.l?: atque Aldus. here a gap in the text is suspected (Crévier) on account of et ipsi § 11 and triremibus Massiliensium § 13.

11 A.U.C. 543

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.184
  • Cross-references to this page (20):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: