previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii1 durior sententia erat. [2] Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: [3] percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis2 sociorum Latini nominis,3 et num ope eorum in bello forent adiuti. [4] id vero minime committendum esse Fulvius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque quid dicerent4 neque quid facerent quicquam umquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. [5] ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, [6?] Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.

[7] cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto [p. 58] magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque5 ut produceret Campanos quos in custodia haberet. [8] producti omnes virgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit. [9] murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis. et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. [10] tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actamquae summa ope ad properata erat, ne impediri posset. [11] consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, [12?] “me quoqueinquitiube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.” [13] cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse,6 modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, [14?] tum Vibelliusquando quideminquitcapta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, [p. 60] ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem7 copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.” [15] atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

1 Fulvi(i) AJK Aldus: fulvio P(3) Gronovius.

2 aliquis P(l)x: aliquibus A8JK Aldus.

3 nominis P(1)JK Aldus, adding municipiorum, a gloss, and repeating it (except P.lC2? A8K) after forent.

4 neque quid dicerent Alschefski, Conway: -after facerent z: om. P(1)JK.

5 A.U.C. 543

6 mentis esse P(3)B2 Aldus, Priscian: esse mentis AJKz.

7 A.U.C. 543

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: