previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. senatu dato maximus natu ex iis: "scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse si probe sciatis et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram; [2] quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas1 iniurias ab legato vestro militibusque fieri. [3] Sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia; [4] unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et2 omnium nobis recte perperamque [p. 270] factorum est testis, agatur;3 alterius quod,4 qualescumque sumus, tamen haec quae passi sumus5 pati non debuimus. [5] non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt, conlata cum iis quae hodie patimur? [6] cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod invitus eloquar.6 In discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis7 terrarum videat. [7] si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet. [8] et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto8 minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas detulimus. [9] aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus quod precemur quicquam superest.

[10] Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio. [11] In hoc legato vestrodant enim animum ad loquendum libere ultimae [p. 272] miseriaenec hominis quicquam est, patres9 conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque10 et sonum Latinae linguae: [12] pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam quo ab Sicilia dividimur ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt. [13] ac si scelus libidinemque et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; [14] nunc omnes centuriones militesque vestrosadeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluitPleminios fecit; [15] omnes rapiunt, spoliant, verberant, volnerant, occidunt; constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex complexu parentium. cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; [16] dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant. [17] miretur qui sciat,11 quo modo aut nos ad patiendum sufficiamus, aut illos qui faciunt nondum tantarum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire singula12 quae passi sumus; [18] communiter omnia amplectar. nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit. [19] vix ratio iniri potest [p. 274] uter casus civitati13 sit detestabilior, cum hostes bello14 urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit. [20] omnia quae captae urbes patiuntur passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.

1 tam indignas P(1)N: tam atroces Sp?A3 (altern.N3 (altern.HJK: tam indignas tam atroces Johnson, Conway.

2 et Alschefski: om. P(1)NSpH: quique A3JK Aldus,Froben.

3 est testis, agatur A3N3, (altern.HJK Aldus, Froben: est testigatur P(1)N: teste agatur Rhenanus (om. et above).

4 A.U.C. 550

5 tamen haec quae passi sumus A3N3 (marg.HJK Aldus,Froben: om. P(1)N.

6 eloquar N3HJK Aldus, Froben, Conway: dicam P(1)n Eds.

7 orbis A3N3HJK: om. P(1)N.

8 tanto B2A3HJK: manto P(1)(C?N: multo C4M7N2: tam multo ayss.

9 A.U.C. 550

10 vestitumque P(l)(vestitum habitumque Dn Aldus: om. SpHJK Froben 2.

11 sciat P(1)n Aldus, Froben: nesciat AxN3HJK.

12 singula CA3N3JK Eds., Conway: singuli P(1)n Alschefski,most recent Eds.

13 Civitati forchhammer: -tatis P(1)NHJK.

14 A.U.C. 550

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.3
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: