previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii, auditis quae Romae acta essent in exilium Neapolim euntem forte in Q.: Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt; [2] alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent. [3] ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt.1

[4] praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere: omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud2 milites erat conquisitam, cum ea quam3 ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. [5] tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset [p. 290] quod suum non esset;4 Locrensibus se permittere5 ut quod sui6 quisque cognosset prenderet, si quid non compareret, repeteret.7 [6] ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena qui non restituisset.

[7] Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur; [8] si de P. Scipione publice queri vellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; [9] ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui8 ac populo Romano gratias egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros; [10] Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium, sibi9 parum creditum, [11] aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.

et praetori et consilio haud mediocre onus [p. 292] demptum erat de Scipione cognoscendi. [12] Pleminium et ad10 duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis Romam miserunt. [13] ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque quae volgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent11 Romam.

1 sunt A3HJK Aldus, Froben: om. P(1)N.

2 Pleminium . apud A3N3JK Eds.: om. P(1)N.

3 cum ea quam A3N3HJK Eds.: om. P(1)N.

4 quod . esset A3N3HJK Aldus, Froben: om. P(1)N.

5 A.U.C. 550

6 Sui P(3)C1N: suum A3?JK Aldus, Frobenh after quisque).

7 repeteret ta2A3N3HJK Eds.: unde P(1)N: repetundum Gronovius: unde vellet, repeteret Madvig.

8 senatui, before this HJK Aldus, Froben have et (retained by Luchs, Biemann).

9 sibi forchhammer: aut sibi P(1)NHJK.

10 A.U.C. 550

11 referrent (or -erent) P(1)n Aldus: per- Sp?HK: prae- J.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: