previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa ad Poenos. [2] spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis1 magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem; [3] postremo Romani quoque milites iam2 contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere. [4] ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. In eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte3 apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere. [5] hi cogniti ab Locrensium principibus, qui4 pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, [6?] Regium se contulerant, cum cetera percunctantibus, ut mos est qui diu absunt, quae [p. 230] domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si5 redempti ac remissi forent, arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse. [7] itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, [8?] cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, [9?] tribuni militum cum iis M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum ut rei agendae adesset.

[10] profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis; [11] qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus. [12] quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde6 subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo [p. 232] certior res aliis excitantibus alios. [13] iamque ad arma7 pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis qui extra arcem erant sublatus incertum unde accidisset, omnia vana augente nocturne tumultu, fecisset. [14] itaque velut plena iam8 hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcemduae sunt haud multum inter se distantesconfugiunt. [15] oppidani urbem habebant, victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur. [16] Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat. arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant; [17] ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.

1 Latrociniis, before this quia Sp? N3 (altern.): quod JK Aldus, Froben.

2 milites iam A3N3 Aldus, Froben: iam P(1)N: milites HJK.

3 forte om. P(1)N.

4 qui P(3) Aldus: om. AN: qui exsulabant Regii SpA3N3HJK Froben 2, of which all but A3N3 om. Regium se contulerant (P(1)n Aldus).

5 A.U.C. 549

6 deinde j Froben 2: dein P3 (3)R2HK Aldus (p having dubitafor subita).

7 A.U.C. 549

8 iam N3 (altern.HJK Aldus, Froben: nam P: om. P2 (1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (16):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: