This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. Ediscat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim et Latina eruditio; quae si non ab initio os tenerum conposuit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis vitiis sermo patrius sordi-datur. Te habeat magistram, te rudis miretur infantia. Nihil in te et in patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit. Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus adrideat. Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat.
Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce
[p. 360]
moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis. Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.