previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poteraterat autem amplissimus et respondens generi eiusdilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes [p. 324] esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. Magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.

Non, mihi si linguae centum sint oraque centum. Ferrea vox,
Omnia morborum percurrere nomina possim,
quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fueritquod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: