Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva
[p. 62]
vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege
peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat: ‘Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ’ tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: ‘Virgo Israhel cecidit: non est, qui suscitet eam.’ Audenter loquor: cum omnia Deus possit, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: ‘et virgines bonae deficient.’ Observa, quid dicat: ‘et virgines bonae deficient:’ quia sunt et virgines malae. ‘Qui viderit,’ inquit, ‘mulierem ad concupiscendum iam moechatus est eam in corde suo.’ Perit ergo et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.