Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri-
[p. 400]
tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: ‘Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.’ Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: ‘Ne mordentes invicem mutuo consumamini,’ quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.