[5]
nam quod est
obiectum municipibus esse adulescentem non probatum
suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†1 maiores
honores habuerunt, iudices2, quam3 absenti M. Caelio; quem
et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non
petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt.
idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites
Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima
atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse4
fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur
iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata
huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro,
verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret.
equidem,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.