previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V

[5arg] “Vestibulumquid significet; deque eius vocabuli rationibus.


PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti estvestibulum,” verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum. [2] Animadverti enim quosdam [p. 144] hautquaquam indoctos viros opinarivestibulumesse partem domus primorei, quam vulgusatriumvocat. [3] C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborum Quae ad Ius Civile pertinent secundo, “vestibulumesse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt 1 viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.

[4] Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. [5] Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: “' Ve' particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. [6] Nam 'vetus' et vehemens,' alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. 'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit. [7] Aliter enim Lucretius 'vescum' salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius 'vescum' appellat cum edendi fastidio. [8] Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. [9] In eo loco, qui dominum eius domus [p. 146] salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant. [10] Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione 'vestibula' appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domum intromitterentur. [11] Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:

Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:
[12] non enim 'vestibulum' priorem 2 partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, 'vestibulum' et 'fauces,' ex quibus 'vestibulum' appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, 'fauces' autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.”

[p. 148]

1 ianuam tecta saepiunt, Madvig; tecta qu(a)e, NOIIQ2; tectaque, QZ (Hosius); tecte, X; tecta, Carrio.

2 primorem, Damsté, comparing § 2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: