Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘42.
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante
debita vota persolverem, Delphos escendi.
[2]
et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem,
arcibus inponerem praesidia.
[3]
vocate in concilium Graeciae civitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet [p. 68] militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato
sacrificio aliud petisse videar.
[4]
Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te,
Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
[5]
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad
regnum Macedoniae incolume esset.
[6]
circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam.
[7]
ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id
vos factum accipiatis.
[8]
conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse.
[9]
nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.