Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
reliquom orationis adhortatio fuit. ‘non ego haec ‘inquit’ incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis
referrem;
[2]
neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut
vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi;
[3]
cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent;
[4]
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent,
favore ac benivolentia conplectentem;
[5]
videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit;
[6]
Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
[7]
euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum [p. 42] locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur,
professi erant, tollendos curavit;
[8]
auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret;
[9]
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia
sibi optumates opprimeret.
[10]
haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam
in Italiam traiecerit, armatum occursurum.
[11]
hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caveretis,
venire in Italiam.
[12]
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.