Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos
magnae contentiones in senatu fuere.
[2]
Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis
possedisse:
[3]
id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses
foedere inligatos silere;
[4]
prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte
vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.
[5]
sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari
sinerent:
[6]
ut vel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem, quid cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masisnissae
[p. 50]
vellent.
[7]
modestius certe daturos eos, et se scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae
libidinis arbitrio finem facturum.
[8]
horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.
[9]
tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem
expositam ad iniurias Masinissae malle;
[10]
perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam conciliarunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.