previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; [2] qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum. [3] cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse. [4] suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma offerre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. [5] exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent. [6] Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse. [7] pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res sociisque quas contra ius foederis habeat. [8] regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; [9] postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle. [10] tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum. [11] novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. [12] atque ita [p. 52] se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. [13] ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi. [14] senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: