Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conventum.
[2]
ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum
fecit;
[3]
quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus
belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.
[4]
per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum
renovandae amicitiae causa proficisci iussi.
[5]
legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius
Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter.
[6]
et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium
serius quam ad diem praestaret;
[7]
id se omne advexisse,
ne cuius nisi temporis gratia regi fieret.
[8]
donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda;
[9]
se in nullo usquam cessaturum officio. ea merita in se senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside omnibus
ordinibus fuerit.
[10]
legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho, quae cum patre eius
fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus.
[11]
quaestores [p. 36] urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis videretur; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque
decretus, donec in Italia esset.
[12]
legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant, in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.