Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse
se Romanos,
[2]
sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens
esse.
[3]
Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.
[4]
satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
[5]
escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum
altitudinis derupta erat.
[6]
post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela
[p. 44]
in praetereuntem conicerent.
[7]
primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde
extenuabant paulatim angustiae agmen.
[8]
ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum
quo institutus regi sermo erat.
[9]
tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum
est regi, altero umerus;
[10]
sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantalcon contra inpavidus mansit ad protegendum regem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.