previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri. [2] praetorem cum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid velit in consulatu, potius quam, quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat; [3] se tamen futurum in senatus potestate. [4] consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit. [5] legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent.

[6] dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant. [7] cum tribuni militum, qui centuriones ... , sed primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant: [8] eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum [p. 59] esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: