Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus
est.
[2]
semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna
hostem euntem consulem prosecuntur.
[3]
contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam
rem publicam tuendam permiserunt.
[4]
subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae
eventus communisque Mars belli sit;
[5]
adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
[6]
quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam
praebituri laetitiam sint ? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat;
[7]
tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione
[p. 75]
celebrari nomen.
[8]
cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti
sunt.
[9]
duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli,
alter L. Manli filius erat.
[10]
cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.