Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui [p. 48] obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum
patribus erat.
[2]
aucta etiam invidia est Popili litteris eius, quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque
Ligurum populi ad arma ierunt.
[3]
tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.
[4]
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare
in animo haberent, in senatu recitarunt.
[5]
sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
[6]
priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae senatus
datus est.
[7]
is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret,
triumphavit.
[8]
rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.