Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque
et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui
ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt,
eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. qui neglegendi quidem non sunt, sed alio
quodam modo aestimandi1 ; aliter amicitiae stabiles
permanere non possunt. disparis enim mores disparia
studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis,
improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod
tanta est inter eos, quanta maxima potest esse,
morum studiorumque distantia.
1 aestimandi Mommsen's conjec. for est or est. et Mss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.