Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
4. neque enim adsentior eis, qui nuper haec
disserere coeperunt, cum corporibus simul animos
interire atque omnia morte deleri. plus apud me
antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum,
qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non
fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi-
[p. 122]
trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est,
tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt,
vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est
iudicatus, qui1 non tum hoc tum illud, ut in plerisque,
sed idem semper, animos hominum esse divinos
eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in
caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
1 qui MSS.; °qui Müller; cui Halm., Bait., Lahm.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.