Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi
praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum
et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque
etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit
de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere
de immortalitate animorum, quae se in quiete per
visum ex Africano audisse dicebat. id si ita est,
ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet
tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus
cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni?
quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi
magis quam amici sit. sin autem illa veriora, ut
idem interitus sit animorum et corporum nec ullus
sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe
nihil mali. sensu enim amisso fit idem, quasi natus
[p. 124]
non esset omnino, quem tamen osse natum et nos
gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.