previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. se prius amoris irrisorem tandem succubuisse | fatetur, qui tamen a puella formosa amandi | materiam habuisse laetatur

Si quis erit qui lascivum detrectet amorem,
Exemplo discat cautior esse meo.
Culpabam, memini, crines quaecunque puella
Fuderat Aeoliis terga per alba notis,
5Collectos tenui vitta si forte ligarat
Iccirco est gressus nulla morata meos.
Culpabam graciles et lato corpore pingues,
Culpabam niveas purpureasque genas.
Si Venerem magnus caelo misisset ab alto
10Iuppiter, incassum tum mihi missa foret.
Indoluit neglectus Amor sumpsitque sagittas,
Exitium capiti tela datura meo.
Obvia mox flavis mihi Candida facta capillis
Vulnus in hac dirum funereumque tuli.
15Mox adamantea vinxit mea colla catena
Inquit et: "Es palmae tu quoque praeda meae.
Sperabasne meam tu posse evadere dextram,
Nescius aeternos succubuisse deos?
Illustrat nitidus radiis quae Phoebus Aeois
20Omnia sunt nostra regna subacta manu".
Dixit et auratis in cursum tollitur alis
Ambrosiaeque sacer nil nisi mansit odor.
Attonitus charam cepi spectare puellam,
Nil mirans tali me potuisse capi.
25Irrita deceptae fecit qui vota novercae
Non alia facie decipiendus erat.
Hanc poterat Phrygiae gelidis in vallibus Idae
Dardanius Veneri praeposuisse Paris.
Ardua Phoebeae vertenda ad Pergama Troiae
30Haec fuerat Graios digna vocare duces.
Est illi facies, spectet quam si quis amator,
Gorgonis admoto fiat ut ore lapis,
In quam lux tremulo Phoebea refulgeat ictu,
Mygdonium tamquam marmor eburque nitens.
35Ignea fulmineis acies iaculatur ocellis
Quae crucient, non quae tela repente necent.
Hunc, precor, hunc nolint anni mutare decorem,
Nec roseos vultus ruga senilis aret.
At mihi Nestoreos servetur talis ad annos,
40Contemnat reliquos dummodo fida procos.
Quandoquidem audaci nemo est illaesus amore
Apta erat ardori Candida sola meo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: