23. ad Vulcanum aemulum
Infensus, Vulcane, mihi es torvoque venenumLetiferum vultu dissimulare nequis.
Si loqueris, licet hoc ipso sermone notari:
Sive taces, tacito livor in ore patet.
5Semper habes stimulos in me quibus uteris acres,
Semper habes morsus in mea terga feros.
Spumosum salamandra minus vomit ignea virus
Hippomanes rabido quam tibi ab ore fluit,
Eumenides tremebunda minus per sybila divae
10Et minus in Stygio Cerberus orbe furit.
Sed tamen existam donec consumpseris omnem
Materiam, sano pectore cuncta feram.
Apparet virtus solis agitata procellis,
Novit enim placido currere quisque mari.
15Digna viro in duris res est patientia claro,
Haec homines meritis tollit ad astra suis.
Amphitryoniaden odium Iunonis iniquae
Sustulit, Alcidae me facis ecce parem.