36. in ruinas urbis deploratio
Parcere quis lachrymis valeat gemitumque tenereConspiciens cladem, diruta Roma, tuam?
Usqueadeo gravibus deplorandisque ruinis
Angulus eversa nullus in urbe vacat.
5Hinc subeunt fractis palatia lapsa columnis
Templaque septenis praecipitata iugis,
Hinc intercisi longinqua per avia ductus
Versaque neglectis amphitheatra foris,
Effigies divum lacerae abiectique colossi;
10Mutatas ruptis pontibus adde vias,
Adde triumphales dumis findentibus arcus,
Eruta diversis adde sepulchra locis.
Heu, confusa iacent ulloque sine ordine cuncta
Semesa et foedis dimidiata modis.
15Omnia cum densis caprificus vepribus audax
Occupat, antiquum concidit omne decus.
Omnia barbarico cesserunt victa furori,
Sustulit egregias ensis et ignis opes.
Sola manent formae quaedam vestigia priscae
20Perdere quae rabidi non potuere Getae.
Reliquiae tamen ostentant mirabile quantum
Aurea cum peteret sidera culmen erat.
Quid Capitolino Gallos arcere Tonanti
Profuit, hunc finem si tibi fata dabant?