previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. laus amicae Candidae cuius amori vel maximas opes | postponere non dubitat

Qualis ad Eurotam gelidum Cynthumque virentem
Exercet comites Delia casta suas,
Talis visa mihi festas agitare choreas
Virgineos inter Candida laeta choros.
5Quale erat egregio vitales corpore motus
Sumpturum capti Pygmalionis ebur,
Talis odoratis mihi Candida visa capillis
Purpureo niveas fusa rubore genas.
Quamque decens visa est Thebanae gloria gentis
10Antiope magno grata puella Iovi;
Et quam Neptuno Alcinone aut formosa Celaeno
Candida tantum oculis visa decere meis.
Non huius similem formae se Tyndaris ausit
Dicere, Dardaniae prima ruina domus.
15Sedula non furtim servati nata Thoantis
Credat praecipua se pietate parem.
Non Phrygium sicco traxit quae flumine numen
Se tam constantis pectoris esse putet.
Quam mihi iunxit amor primis quia fidus ab annis
20In socio coniux sit mihi sola toro,
Atque ubi iam amborum pulsis iuvenilibus annis
Albentes steterint per caput omne comae,
Illa manu claudat tremulos morientis ocellos
Et iubeat tecto sit mihi terra levis.
25Quam bene consuluit nostris Venus aurea votis!
Me cepit facies digna movere deos.
Nulla quidem poterat melius me exurere flamma,
Conveniens votis haec erat una meis.
Quae si forte fidem longum servarit in aevum
30Nec mentem velox moverit ira levem,
Tum iuvet Hispana reliquos Tagus aureus unda
Pactolusve suo quicquid in amne vehit.
Pinguia Campanae nil curem iugera terrae
Vertere, nil multos perdomuisse boves,
35Hesperidumque nihil pomaria ditia mirer,
Fertilis Alcinoi sit mihi vilis ager.
Attalicas vestes aulaeaque picta relinquam
Quos vexat miserae crimen avaritiae.
Me mea dum teneris foveat complexa lacertis
40Exceptum niveo Candida laeta sinu,
Me sat erit charae contentum ardore puellae
Immitem prisca pellere glande famem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: