18. vita secura
Quisquis es uxorem monitis fuge ducere primisSed cui praecipue turba molesta domi est.
Inde viro si qua est maturam iunge sororem
Ut sit nulla domi femina vel sit anus.
5Cum tibi pro centum lis est subeunda, ducenta
Quam fora te vexent iugera perde prius.
Litibus atteritur census sensusque nec ulla
Res magis est menti perniciosa piae.
Conveniens lucro sit sumptus, nullius idem
10Debitor et rari creditor esse velis.
Sunt quoque felicem reddant quae plurima vitam;
Securam faciant pauca sed ista sat est.