8. Paulo Marso poetae illustri narrat quo casu | maioribus Bononiensibus natus | urbem Tarvisium patriam habeat
Marse, facis nostro senior qui tempore MarsusCredatur superas ut repetisse domos;
Qui seu grandiloquo cantas fera carmine bella
Maeonii vatis crederis ore loqui,
5Seu canis insanam versu leviore Cytheren
Dura potes dulci saxa movere sono,
Unde genus priscaeque mihi sit gentis origo
Iamdudum nostro carmine nosse cupis.
Ne me Bentivolo genitum de sanguine credas:
10Nobilitant parvam stemmata nulla domum,
Invenias ubi turpe tamen nihil atque pudendum,
Impia paupertas presserit usque licet.
Sola mihi laus est umbras Heliconis amoeni
Aonii fontes et coluisse iugi.
15Felsina virtutum studio celebrata vetusto
Urbs fuit Hetrusci prima caputque soli.
Mox quod possideat bona cuncta, Bononia dicta est,
Seu magis a Bois Gallica nomen habet.
Expulit haec proavos civilia bella perosos
20Horrida dum patrias vertit in arma domos.
Tarvisium Venetas inter memorabilis urbes
Fulgebat populo, moenibus atque situ.
Inde tulit clarum Venetae provincia terrae
Nomen, id emeruit scilicet illa decus.
25Sedibus hanc patriis profugi petiere relictis,
Credibile est magnos id voluisse deos.
Sic mihi Tarvisium patria est, Butinica Silisque
Sic sunt carminibus pegasis unda meis.
Sic mihi pro gemino Parnasi colle colendus
30Montellus Bromii cura domusque dei.