[16]
nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
belli nefarios duces captos iam et comprehensos
tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes
atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. quem
quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo,
Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum1
nec L.2 Cassi adipes3 nec C. Cethegi furiosam temeritatem
pertimescendam. ille erat unus timendus ex istis omnibus,
sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. omnia
norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare
poterat, audebat. erat ei4 consilium ad facinus aptum,
consilio autem neque lingua neque manus5 deerat. iam ad
certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos
habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum
putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret,
laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.