[20]
quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori
aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam
istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique
mandare?
'refer' inquis 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic
ordo placere sibi1 decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum
te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis
moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te
sentiant. egredere ex urbe2, Catilina, libera rem publicam
metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere.
quid est? ecquid attendis, ecquid3 animadvertis horum silentium?
patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem
loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.