[8]
iam vero quae
tanta umquam in ullo1 iuventutis inlecebra fuit quanta in
illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime
serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem
parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando
pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe
verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo
quidem2 in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit
quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.