[17]
hunc ego
hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam
callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus
diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium
compulissem — dicam id quod sentio, Quirites — non facile
hanc tantam molem mali a cervicibus vestris1 depulissem.
non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto2 ante exiti
ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset
ut signum, ut litterae suae testes3 manifesti sceleris deprehenderentur.
quae nunc illo absente sic gesta sunt ut
nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam
inventum quam haec in tota4 re publica coniuratio manifesto
comprehensa5 est. quod si Catilina in urbe ad hanc
diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius
consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam,
dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam,
cum6 ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam
tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.