[22]
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque
digni qui non solum vestris domiciliis atque
tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos
ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse
dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille
Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille
cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis
ego immortalibus ducibus1 hanc mentem voluntatemque
suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa
Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis
hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis
et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto,
nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium
esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate
male pacata, quae gens una restat quae bellum populo
Romano facere posse et2 non nolle videatur, spem imperi ac
rerum maximarum3 ultro sibi a patriciis hominibus oblatam
neglegerent4 vestramque salutem suis opibus anteponerent5,
id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non
pugnando sed tacendo superare potuerunt6?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.