[41]
sed tamen et Crassus a consulibus meam
causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius
implorabat neque se privatum publice susceptae causae
defuturum1 esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum
rei publicae conservandae, domi meae2 certi
homines ad eam rem positi3 monuerunt ut esset cautior,
eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse
dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis,
alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me
certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur,
sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime
homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad
portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus4, inque
eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.